Etalide

Ho sempre voluto avere una rubrica di cuori solitari in qualche rivista di genere. Finalmente ho coronato il mio sogno e ci scrivo sotto lo pseudonimo (eteronimo per precisione) di Etalide Efesto.

Etalide è il nome di uno dei pirati che rapirono il Dio Dioniso da fanciullo, ma furono da questi risparmiati trasformandoli in delfini, grazie alla bontà di uno di loro. Ma Etalide è anche figlio di Hermes, araldo degli argonauti. Mi sono spiegato?

E poi su Efesto, dio della tecnica, poco c’è da dire, tranne parlare della sua suscettibilità. Ecco!

Mi trovate su Il Cibernetico

(1) Tyrrheni, qui postea Tusci sunt dicti, cum piraticam facerent, Liber pater impubis in nauem eorum conscendit et rogat eos ut se Naxum deferrent, qui cum eum sustulissent atque uellent ob formam constuprare, Acoetes gubernator eos inhibuit, qui iniuriam ab eis passus est.
(2) Liber ut uidit in proposito eos permanere, remos in thyrsos commutauit, uela in pampinos, rudentes in hederam; deinde leones atque pantherae prosiluerunt.
(3) qui ut uiderunt, timentes in mare se praecipitauerunt; quod et in mari in aliud monstrum transfigurauit, nam quisquis se praecipitauerat in delphini effigiem transfiguratus est, unde delphini Tyrrheni sunt appellati et mare Tyrrhenum est dictum.
(4) numero autem fuerunt duodecim his nominibus, Aethalides Medon Lycăbas Libys Opheltes Melas Alcĭmĕdon Epopeus Dictys Simon Proreus et Acoetes; hic gubernator fuit, quem ob clementiam Liber seruauit.